Who Sang Carmina Burana: In taberna quando sumus? Carl Orff

Release information
Release Date: 1991
length: 3:18
conductor: Pavel Urbanek
orchestra: FestivalovĂ˝ orchestr Praha
choir vocals: FestivalovĂ˝ sbor Praha
Lyrics
In taberna quando sumus
non curamus quid sit humus,
sed ad ludum properamus,
cui semper insudamus.
Quid agatur in taberna
ubi nummus est pincerna,
hoc est opus ut queratur,
si quid loquar, audiatur.
Quidam ludunt, quidam bibunt,
quidam indiscrete vivunt.
Sed in ludo qui morantur,
ex his quidam denudantur
quidam ibi vestiuntur,
quidam saccis induuntur.
Ibi nullus timet mortem
sed pro Baccho mittunt sortem:

Primo pro nummata vini,
ex hac bibunt libertini;
semel bibunt pro captivis,
post hec bibunt ter pro vivis,
quater pro Christianis cunctis
quinquies pro fidelibus defunctis,
sexies pro sororibus vanis,
septies pro militibus silvanis.

Octies pro fratribus perversis,
nonies pro monachis dispersis,
decies pro navigantibus
undecies pro discordaniibus,
duodecies pro penitentibus,
tredecies pro iter agentibus.
Tam pro papa quam pro rege
bibunt omnes sine lege.

Bibit hera, bibit herus,
bibit miles, bibit clerus,
bibit ille, bibit illa,
bibit servis cum ancilla,
bibit velox, bibit piger,
bibit albus, bibit niger,
bibit constans, bibit vagus,
bibit rudis, bibit magnus.

Bibit pauper et egrotus,
bibit exul et ignotus,
bibit puer, bibit canus,
bibit presul et decanus,
bibit soror, bibit frater,
bibit anus, bibit mater,
bibit ista, bibit ille,
bibunt centum, bibunt mille.

Parum sexcente nummate
durant, cum immoderate
bibunt omnes sine meta.
Quamvis bibant mente leta,
sic nos rodunt omnes gentes
et sic erimus egentes.
Qui nos rodunt confundantur
et cum iustis non scribantur.

Tracklist
CD 1
  • 1 Carmina Burana: O Fortuna
  • 2 Carmina Burana: Fortune plange vulnera
  • 3 Carmina Burana: Veris leta facies
  • 4 Carmina Burana: Omnia Sol temperat
  • 5 Carmina Burana: Ecce gratium
  • 6 Carmina Burana: Uf dem Anger - Dance
  • 7 Carmina Burana: Floret silva
  • 8 Carmina Burana: Charmer, gip die varwe mir
  • 9 Carmina Burana: Reie - Swaz hie gat umbe
  • 10 Carmina Burana: Were diu werlt alle min
  • 11 Carmina Burana: Estuans interius
  • 12 Carmina Burana: Olim lacus colueram
  • 13 Carmina Burana: Ego sum abbas
  • 14 Carmina Burana: In taberna quando sumus
  • 15 Carmina Burana: Amor volat undique
  • 16 Carmina Burana: Dies, nox et omnia
  • 17 Carmina Burana: Stetit puella
  • 18 Carmina Burana: Circa mea pectora
  • 19 Carmina Burana: Si puer cum puellula
  • 20 Carmina Burana: Veni, veni, venias
  • 21 Carmina Burana: In trutina
  • 22 Carmina Burana: Tempus est iocundum
  • 23 Carmina Burana: Dulcissime
  • 24 Carmina Burana: Ave formosissima
  • 25 Carmina Burana: O Fortuna

  • Release information
    label: LaserLight Digital
    country(area): United States
    format: CD
    barcode: 018111402026
    script: Latin