II. In Taberna: In Taberna quando sumus Lyrics - Carl Orff

Release information
length: 3:11
conductor: Borislav Ivanov
orchestra: Пловдивска филхармония
composer: Carl Orff
In taberna quando sumus
non curamus quid sit humus,
sed ad ludum properamus,
cui semper insudamus.
Quid agatur in taberna
ubi nummus est pincerna,
hoc est opus ut queratur,
si quid loquar, audiatur.

Quidam ludunt, quidam bibunt,
quidam indiscrete vivunt.
Sed in ludo qui morantur,
ex his quidam denudantur
quidam ibi vestiuntur,
quidam saccis induuntur.
Ibi nullus timet mortem
sed pro Baccho mittunt sortem:

Primo pro nummata vini,
ex hac bibunt libertini;
semel bibunt pro captivis,
post hec bibunt ter pro vivis,
quater pro Christianis cunctis
quinquies pro fidelibus defunctis,
s__ies pro sororibus vanis,
septies pro militibus silvanis.

Octies pro fratribus perversis,
nonies pro monachis dispersis,
decies pro navigantibus
undecies pro discordaniibus,
duodecies pro penitentibus,
tredecies pro iter agentibus.
Tam pro papa quam pro rege
bibunt omnes sine lege.

Bibit hera, bibit herus,
bibit miles, bibit clerus,
bibit ille, bibit illa,
bibit servis c__ ancilla,
bibit velox, bibit piger,
bibit albus, bibit niger,
bibit constans, bibit vagus
bibit rudis, bibit magnus.

Bibit pauper et egrotus,
bibit exul et ignotus,
bibit puer, bibit canus,
bibit presul et decanus,
bibit soror, bibit frater,
bibit a___, bibit mater,
bibit ista, bibit ille,
bibunt centum, bibunt mille.

Parum s__cente nummate
durant, c__ immoderate
bibunt omnes sine meta.
Quamvis bibant mente leta,
sic nos rodunt omnes gentes
et sic erimus egentes.
Qui nos rodunt confundantur
et c__ iustis non scribantur.
Io io io io io io io io!

Lyrics licensed by Lyricfind.com
Tracklist
  • 1 Fortuna Imperatrix Mundi: O Fortuna
  • 2 Fortuna Imperatrix Mundi: Fortune plango vulnera
  • 3 I. Primo Vere: Veris leta facies
  • 4 I. Primo Vere: Omnia Sol temperat
  • 5 I. Primo Vere: Ecce gratum
  • 6 Uf dem Anger: Tanz
  • 7 Uf dem Anger: Floret silva nobilis
  • 8 Uf dem Anger: Chramer, gip die varwe mir
  • 9 Uf dem Anger: Reie / Swaz hie gat umbe / Chume, chume, geselle min / Swaz hie gat umbe
  • 10 Uf dem Anger: Were diu werlt alle min
  • 11 II. In Taberna: Estuans interius
  • 12 II. In Taberna: Olim Lacus colueram
  • 13 II. In Taberna: Ego sum abbas
  • 14 II. In Taberna: In Taberna quando sumus
  • 15 III. Cours d'amour: Amor volat undique
  • 16 III. Cours d'amour: Dies, nox et omnia
  • 17 III. Cours d'amour: Stetis puella
  • 18 III. Cours d'amour: Circa mea pectora
  • 19 III. Cours d'amour: Si puer cum puellula
  • 20 III. Cours d'amour: Veni, veni venias
  • 21 III. Cours d'amour: In trutina
  • 22 III. Cours d'amour: Tempus est jocundum
  • 23 III. Cours d'amour: Dulcissime
  • 24 Blanziflor et Helena: Ave formosissima
  • 25 Fortuna Imperatrix Mundi: O Fortuna